82              TESTAMENTS ENREGISTRÉS AU PARLEMENT DE PARIS          (322)
funeralibus et funeralia ipsa concementibus ordinent, faciant et trac­tent, secundum Deum et eorum conscientiam, illud quod eis honora-biliter videbitur expedire.
Item, volo quod, die obitus mei, dicantur per quatuor ordines Men­dicancium Parisius quatuor vigilie pro remedio et salute anime mee, ubi placuerit dominis meis executoribus, et exiude missa cum nota in eorumdem Mendicancium ecclesiis; die vero nona, dicta vulgariter la neuvaine, indé immédiate sequenti, volo quod per dictos quatuor or-dines Mendicancium dicantur Parisius in eorum ecclesiis similiter quatuor vigilie, videlieet die dictam nonam diem immédiate prece-denti, et dicta nona die sequenti missa: cum nota, quodque littere michi coiicesse in diversis capitulis dictorum Mendicancium super communi-cacione bonôrum spiritualium factorum vel fiendorttm per dictos con-ventus ubique terrarum, sicut pro uno fratre vel confratre eorum, prout moris est inter eos, cuilibet dictorum quatuor ordinum Mendicancium Parisius presententur, ne superiores ipsorum ordinum et fratres eoi'um subditi, vel quorum habent correctionem, possint hujusmodi gratias spirituales ignorare. Et volo quod quilibet dictorum quatuor ordinum Mendicancium Parisius habeat super execucione mea et recipiat decem francos auri, quolibet franco pro xvi soîidis Parisiensiutn computato, videlieet die obitus mei, vigiliis ac missa cum nota predietis dictis et celebratis, quinque francos auri, et reliquos quinque francos auri dicta nona die habeat quilibet dictorum quatuor ordinum Mendicancium Parisius et recipiat realiter, dictis vigiliis et missa cum nota similiter celebrata, ita tamen quod quilibet dictorum quatuor ordinum sit dictis decem francis contentas.             '
Item, volo et ordino quod per singulos novem dies, a die obitus mei usque ad nonam diem indé immédiate sequentem inclusive continue computandos, dicantur pro remedio et salute anime mee et celebrentur centum misse de mortuisseu de Requiem, tam in dicta ecclesia in qua meum inhumabitur cadaver, et dictis quatuor conventibus, quam in abis ecclesiis Parisiensibus, ita videlieet quod in quolibet dictorum conven-tuum recipiantur presbyteri religiosi, per eorum superiores ad hoc per